Znaleziono 127 Wyniki dla: fuerat/page/1/page/7
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”. (Liber Genesis 43, 7)
Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph. (Liber Genesis 43, 17)
Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)
Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. (Liber Exodus 21, 8)
Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)
“Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 5, 21)
Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Leviticus 10, 5)
supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)
Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)
Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum. (Liber Numeri 31, 41)
de familiis Manasse, qui fuit filius Ioseph; et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. (Liber Numeri 36, 12)