Znaleziono 34 Wyniki dla: Pascua/page/2
Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis. (Liber Leviticus 25, 34)
et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)
Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur. (Liber Psalmorum 65, 13)
qui dixerunt: “Hereditate possideamus pascua Dei!”. (Liber Psalmorum 83, 13)
Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)
Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. (Liber Ecclesiasticus 13, 23)
Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris. (Liber Isaiae 7, 25)
Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, (Liber Isaiae 32, 14)
Et orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. (Liber Isaiae 34, 13)
ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; (Liber Isaiae 49, 9)
Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me. (Liber Isaiae 65, 10)
Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)