Talált 86 Eredmények: Ceciderunt/page/6
Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. (Liber Numeri 14, 5)
Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? (Liber Numeri 16, 22)
Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, (Liber Deuteronomii 2, 16)
percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est. (Liber Iosue 7, 5)
Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. (Liber Iosue 17, 5)
Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium. (Liber Iudicum 5, 22)
interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. (Liber Iudicum 12, 6)
Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, (Liber Iudicum 13, 20)
Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa. (Liber Iudicum 20, 43)
Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum. (Liber I Samuelis 4, 10)
Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë. (Liber I Samuelis 31, 1)
Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? (Liber II Samuelis 1, 19)