Talált 336 Eredmények: Illud/page/23
de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)
Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”. (Liber Genesis 33, 20)
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)
quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt. (Liber Exodus 10, 14)
Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)
Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. (Liber Exodus 14, 16)
Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. (Liber Exodus 14, 21)
Dixitque Moyses: “Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)
Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum. (Liber Exodus 16, 34)
Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)
Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)
Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. (Liber Exodus 25, 9)