pronađen 16 Rezultati za: vicibus/page/1
Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)
Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)
et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi conventus septem vicibus, (Liber Numeri 19, 4)
Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus, (Liber Deuteronomii 16, 16)
et marginum tres ordines, fenestra iuxta fenestram tribus vicibus. (Liber I Regum 7, 4)
Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius”. (Liber I Regum 17, 21)
et dixit ad puerum suum: “Ascende et prospice contra mare”. Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: “Non est quidquam”. Et rursum ait illi: “Revertere septem vicibus”. (Liber I Regum 18, 43)
Et ait: “Tolle sagittas”. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: “Percute iaculo terram!”. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset, (Liber II Regum 13, 18)
iratus est contra eum vir Dei et ait: “Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam”. (Liber II Regum 13, 19)