Trouvé 14 Résultats pour: piger/page/1
Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. (Liber Proverbiorum 6, 6)
Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo? (Liber Proverbiorum 6, 9)
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)
Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur. (Liber Proverbiorum 13, 4)
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. (Liber Proverbiorum 20, 4)
Dicit piger: “Leo est foris, in medio platearum occidendus sum”. (Liber Proverbiorum 22, 13)
Dicit piger: “Leaena est in via, et leo in plateis”. (Liber Proverbiorum 26, 13)
Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo. (Liber Proverbiorum 26, 14)
Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit. (Liber Proverbiorum 26, 15)
Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias. (Liber Proverbiorum 26, 16)
Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius; (Liber Ecclesiasticus 22, 1)