Trouvé 45 Résultats pour: Surgens/page/3/page/2/page/2/page/3
Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 54)
Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)
et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus. (Liber Genesis 38, 19)
Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. (Liber Numeri 11, 32)
Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudae. (Liber Iosue 7, 16)
Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)
Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum. (Liber I Regum 19, 3)
Et dormierunt per noctem. Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam. (Liber Thobis 8, 9)
Et surgens Raguel tradidit Thobiae Saram uxorem eius et dimidiam partem substantiae suae, pueros et puellas, oves et boves, asinos et camelos, vestem et pecuniam et vasa. (Liber Thobis 10, 10)
Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea. (Liber Iudith 12, 15)
Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. (Liber Psalmorum 73, 20)
et, si surgens discesserit, in qua via quaeras illum, nescis. (Liber Ecclesiasticus 33, 33)