Trouvé 28 Résultats pour: Afferte/page/1
dixitque fratribus suis: “Afferte lapides”. Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum. (Liber Genesis 31, 46)
Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. (Liber Exodus 32, 2)
humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae”. Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt. (Liber Numeri 13, 20)
Ait ergo Saul: “Afferte mihi holocaustum et pacifica”. Et obtulit holocaustum. (Liber I Samuelis 13, 9)
Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur”. (Liber I Samuelis 19, 15)
Dixit ergo rex: “Afferte mihi gladium!”. Cumque attulissent gladium coram rege: (Liber I Regum 3, 24)
At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal”. Qui cum attulissent, (Liber II Regum 2, 20)
At ille: “Afferte, inquit, farinam”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “Infunde turbae, et comedat”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)
Dixitque Isaias: “Afferte massam ficorum”. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est. (Liber II Regum 20, 7)
et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)
Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; (Liber I Paralipomenon 16, 28)
Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam”. (Liber I Paralipomenon 21, 2)