Fundar 219 Resultados para: Quare/page/4
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)
Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)
Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? (Liber Genesis 12, 18)
Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? (Liber Genesis 18, 13)
Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: (Liber Genesis 26, 10)
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)
Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)
Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. (Liber Genesis 38, 29)
Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? (Liber Genesis 42, 1)
Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? (Liber Genesis 44, 4)
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? (Liber Genesis 44, 7)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? (Liber Genesis 47, 15)