Fundar 162 Resultados para: Nemo/page/1
Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”. (Liber Genesis 31, 50)
quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat”. (Liber Genesis 41, 24)
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “Egredimini, cuncti, foras!”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. (Liber Genesis 45, 1)
Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)
Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)
Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)
quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. (Liber Deuteronomii 15, 6)
In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. (Liber Deuteronomii 17, 6)
Idcirco dixerunt: “Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha?”. Et ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem, (Liber Iudicum 21, 8)
Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint”. (Liber Ruth 2, 9)
quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat”. (Liber Ruth 2, 16)
Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum. (Liber I Samuelis 21, 3)