Found 115 Results for: Mulieres/page/3
Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. (Liber Genesis 14, 16)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)
Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser. (Liber Genesis 30, 13)
Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)
Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)
Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. (Liber Exodus 1, 19)
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)
Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, (Liber Exodus 35, 25)
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)
postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. (Liber Leviticus 26, 26)
Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: (Liber Numeri 31, 9)
ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: (Liber Numeri 31, 17)