Gefunden 24 Ergebnisse für: comedat/page/1
Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”. (Liber Genesis 3, 22)
At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”. (Liber Exodus 2, 20)
Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Deuteronomii 14, 21)
et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat”. (Liber Iudicum 13, 14)
Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
At ille: “Afferte, inquit, farinam”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “Infunde turbae, et comedat”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)
Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “Da populo, ut comedat”. (Liber II Regum 4, 42)
Responditque ei minister eius: “Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris?”. Rursum ille dixit: “Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit””. (Liber II Regum 4, 43)
seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. (Liber Iob 31, 8)
parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. (Liber Proverbiorum 6, 8)
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)